Arcana Coelestia (Potts) n. 7541

Previous Number Next Number See English 

7541. `Quia vice hac Ego mittens omnes plagas Meas': quod significet quod fieri posset ut omnia mala ventura in illos simul irruerent, constat ex significatione `plagarum' quod sint mala, hic mala ventura usque dum in infernum prorsus conjicerentur, quare dicitur `omnes plagae'; et ex significatione `mittere' quod sit irruere, plagae enim seu mala non a Jehovah seu Domino immittuntur, sed ab ipso mala irruunt; malum enim in altera vita poenam secum fert, et illam quasi in se habet, n. 696, {1}967, 1857, 6559; inde est quod per `Ego mittens omnes plagas Meas' significetur quod omnia mala {2} in illos irruerent. 2 Secundum ordinem est ut una plaga sequatur alteram, et mali sic successive in infernum dejiciantur, quare dicitur hic quod fieri posset ut simul irruerent. Homo Ecclesiae, quia nullam cognitionem de statu vitae post mortem habet, credit quod homo post vitam in corpore, ilico vel in caelum elevetur vel in infernum conjiciatur, cum tamen hoc fit successive, tametsi hoc fit cum multa varietate quoad tempora et quoad status; apud bonos {3}, qui elevandi in caelum, separatur successive malum, et illi implentur {4} bonis secundum facultatem recipiendi acquisitam in mundo; et apud malos, qui conjiciendi in infernum, separatur successive bonum, et illi implentur successive malis, secundum facultatem recipiendi acquisitam in mundo. {5} Praeterea homo in altera vita {6} intrat novos status et subit mutationes; illi qui in caelum elevantur, et postea cum elevati sunt, perficiuntur in aeternum; qui autem in infernum conjiciuntur, et postea cum conjecti sunt, sustinent mala continue graviora, et hoc usque dum non {7} audent alicui malum inferre; ac postea in inferno manent in aeternum; {8} inde eximi nequeunt, quia alicui bonum velle non illis dari potest, solum non alicui malum facere ex timore poenae, remanente semper cupidine. @1 697 I$ @2 i ventura$ @3 i enim$ @4 i successive$ @5 i Et$ @6 i continue$ @7 i amplius$ @8 i nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church