Arcana Coelestia (Potts) n. 7518

Previous Number Next Number See English 

7518. `Accipite vobis plenitudine pugnorum vestrorum': quod significet potentiam, quantum recipi posset, datam, constat a significatione `pugnorum' seu `volarum' quod sint potentia; quod `pugni' seu `volae' sint potentia, est quia `manus' significat illam, de {1}qua infra; quantum recipi potest significatur per `plenitudinem.' Quod significationem `pugnorum' seu `volarum' attinet, sciendum quod brachia in Maximo Homine correspondeant potentiae; inde non solum ipsa brachia {2}significant potentiam, sed etiam {3}humeri, tum quoque manus, usque ad digitos; quod brachia {4}sint potentia, videatur n. 878, 4932, 4934, 4935, 7205; quod {5}humeri n. 1085, 4937; quod manus, n. 878, 3387, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189; quod etiam digiti, n. 7430, {6}de correspondentia illorum in genere, n. 4931-4937. Causa quod omnia quae brachii sunt correspondeant potentiae, est quia corpus (t)potentiam suam exercet per illa. Ex his constare potest quid per `sedere a dextris' significatur apud Matthaeum, Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem (c)a dextris potentiae, xxvi 64:

et apud Lucam, Ex hoc nunc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei, xxii 69, quod nempe (d)sit Omnipotentia quae Domino; quapropter {7} dicitur `a dextris potentiae,' et `a dextris virtutis': ut quoque apud Davidem, (m)Tibi brachium cum virtute, fortis est manus Tua, (x)exaltabitur dextra Tua, Ps. lxxxix 14 [A.V. 13].(n) Ex his patet quid lucis in Verbo dat sensus internus; nisi enim inde sciretur quod per `dextram' significetur potentia, {8}intelligeretur secundum verba quod `Dominus sederet a dextris Jehovae.' @1 quo I$ @2 significat$ @3 humerum$ @4 sit$ @5 humerus$ @6 A had in genere de correspondentia omnium illorum cum potentia but altered to quod correspondeant potentiae$ @7 i etiam$ @8 credi posset quod secundum verba intelligeretur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church