Arcana Coelestia (Potts) n. 7516

Previous Number Next Number See English 

7516. Vers. 8-12. Et dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem, Accipite vobis plenitudine pugnorum vestrorum favillam fornacis, et spargat illam Moscheh versus caelum ad oculos Pharaonis. Et erit in pulverem super omni terra Aegypti, et erit super homine et super bestia ad ulcus efflorescens pustulis in omni terra Aegypti. Et acceperunt favillam fornacis, et constiterunt coram Pharaone, et sparsit illam Moscheh versus caelum, et factum ulcus pustularum efflorescens in homine et in bestia. Et non potuerunt magi stare coram Moscheh propter ulcus, quia fuit ulcus in magis et in omnibus Aegyptiis. Et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis, et non audivit ad illos, quemadmodum locutus Jehovah ad Moschen. `Et dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem' significat e novo instructionem: `Accipite vobis plenitudine pugnorum vestrorum' significat potentiam, quantum recipi posset, datam: `favillam fornacis' significat excitandi falsa cupiditatum per praesentiam apud illos qui infestant: `et spargat illam Moscheh versus caelum' significat falsa ista illis in caelo ostensa: `ad oculos Pharaonis' significat in praesentia: {1} `et erit in pulverem super omni terra Aegypti' significat damnationem falsorum illorum in mente naturali: `et (x)erit super homine et super bestia' significat quae ex malo interiore et exteriore: `ad ulcus efflorescens pustulis' significat spurca cum blasphemiis inde: `in omni terra Aegypti' significat in tota mente naturali: `et acceperunt favillam fornacis' significat falsa cupiditatum: `et constiterunt coram Pharaone' significat in praesentia illorum qui infestant: `et sparsit illam Moscheh versus caelum' significat {2}ista ostensa illis in caelo: `et factum ulcus pustularum efflorescens in homine et in bestia' significat spurca cum blasphemiis ex malo interiore et exteriore: `et non potuerunt magi stare coram (x)Moscheh propter ulcus' significat quod non praesentes possent esse (d)qui abusi ordine Divino effigiando simile in forma externa: `quia fuit ulcus in magis' significat quod similia spurca ex illis prodirent: `et in omnibus Aegyptiis' significat sicut in illis qui infestabant: `et obfirmavit Jehovah cor Pharaonis' significat quod illi se obstinarent: et non audivit ad illos' significat quod non oboedirent: `quemadmodum locutus Jehovah ad Moschen' significat secundum praedictionem. @1 See p. 403, footnote 2, which reads: Above super omni S wrote Deut. xxviii 24 which he wrote again above the summary exposition of v 9. cp also n. 7522$ @2 falsa illa, cp n. 7528$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church