Arcana Coelestia (Potts) n. 7503

Previous Number Next Number See English 

7503. `In equos, in asinos, in camelos': quod significet intellectualia et scientifica veri quod fidei, constat ex significatione `equorum' quod sint intellectualia, de qua n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6525, 6534; ex significatione `asinorum' quod sint quae intellectuali inserviunt, ita quoque scientifica, de qua n. 5492, 7024; et ex significatione `camelorum' quod sint scientifica in communi, de qua n. 3048, 3071, 3143, 3145; haec tria animalia significant illa quae sunt partis intellectualis, reliqua, quae ad armentum et ad gregem pertinent, significant illa quae sunt partis voluntariae. Quod partem intellectualem attinet, est illa quae recipit vera fidei, nam intellectus est visus internus qui illustratur a luce {1}caeli, et quantum illustratur, tantum appercipit, videt, et agnoscit vera {2}fidei, cum legit Verbum; inde est quod illi qui in perceptione veri fidei sunt dicantur intelligentes et sapientes, et quoque illustrati; quod intellectuale sit recipiens veri fidei, videatur n. 5114, 6125, 6222. @1 spirituali$ @2 quae fidei in Verbo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church