7495. CONTENTA
Continuatur in hoc capite de vastatione illorum qui infestant illos qui ab Ecclesia spirituali sunt; in hoc capite in sensu interno agitur de sexto, septimo, et octavo statu seu gradu vastationis illorum, qui describuntur per `pestem,' per `ulcus' efflorescens pustulis, et per `pluviam grandinis'; per quae significatur vastatio quoad illa quae sunt Ecclesiae apud illos.