7491. Bonum amoris caelestis et verum fidei ejus continue influunt a Domino, {1}ast ubi amores sui et mundi regnant, ibi non recipiuntur; sed apud quos hi amores regnant, (m)hoc est, continue in cogitatione sunt, pro fine sunt, in voluntate sunt, ac vitam faciunt,(n) apud illos bonum et verum quae influunt a Domino vel rejiciuntur, vel exstinguuntur, vel pervertuntur. @1 sed$