7488. EXODI CAPUT NONUM DOCTRINA CHARITATIS
Ex illis quae de amoribus sui et mundi dicta sunt, patet quod ab illis existant omnia mala; et quia omnia mala, inde existunt omnia falsa; et vicissim, ex amore in Dominum et amore erga proximum existunt omnia bona, et quia omnia bona, inde existunt omnia vera.