7483. {1}Sistebatur mihi incola telluris illius; erat facie simili faciei incolarum nostrae telluris, sed regio inferior faciei erat nigra, non ex barba, quam non habent, sed ex nigredine loco illius; hoc quoque ex correspondentia; nigredo illa se usque sub aures utrinque extendebat; superior pars faciei erat flavescens, sicut facies incolarum nostrae telluris qui non prorsus candidi sunt. @1 Sistebantur mihi incolae telluris illius ut viderem quali facie essent; erant$