Arcana Coelestia (Potts) n. 7463

Previous Number Next Number See English 

7463. `Et dixit Moscheh, Ecce ego egredior a cum te': quod significet remotionem apparentiae veri Divini apud illos, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit lex Divina, de qua n. 6723, 6752, ita quoque verum Divinum, n. 7014, 7382; et ex significatione `egredi' quod sit remotio, ut supra n. 7404; nam per quod `Pharao vocavit Moschen et Aharonem' significatur praesentia veri Divini, n. (x)7451; inde hic per `egredi ab illo' significatur remotio. Quod praesentiam et remotionem veri Divini apud malos attinet, sciendum quod quandoque appareat illis verum a Divino, et hoc per praesentiam angeli prope illos; ast verum a Divino non influit apud illos per interiora sicut apud bonos, interiora enim apud illos clausa sunt; sed modo afficit exteriora illorum; hoc cum fit, in timore sunt, et inde in humiliatione, nam praesentia veri a Divino percellit illos, ac incutit timorem quasi mortis; at cum verum a Divino removetur, tunc in pristinum suum statum redeunt, et absque timore sunt; haec intelliguntur per praesentiam apparentiae veri Divini et per remotionem ejus; hoc quoque repraesentatum est per Pharaonem quod {1}ille, cum Moscheh apud (c)eum praesens esset, humiliaverit se, et promiserit quod dimitteret populum ut sacrificarent Jehovae; sed cum Moscheh egressus est ab illo, quod aggravaverit cor suum, {2} vers. 28 seq.; `Moscheh' enim, ut supra {3} ostensum, repraesentavit legem Divinam seu verum Divinum. 2 Quod lex Divina idem sit cum vero Divino, est quia lex Divina significat Verbum, {4}ac ita verum Divinum. Quod `lex' significet Verbum ac (x)ita verum Divinum, constat a sequentibus locis: apud Johannem, Jesus dixit, Nonne scriptum est in lege vestra, Ego dixi, Dii estis? si eos dixit deos ad quos factum est Verbum, et non potest solvi scriptura, x 34[,35];

`scriptum in lege' pro in Verbo, nam scriptum est apud Davidem: apud eundem, Dixit turba, Nos audivimus ex Lege quod Christus manet in aeternum, xii 34;

hoc quoque scriptum est apud Davidem {5}: apud eundem, Dixit Jesus, Ut impleretur Verbum scriptum in Lege, Odio habuerunt Me sine causa, (x)xv 25;

hoc etiam apud Davidem: apud Lucam, Scriptum est in Lege Domini quod omnis masculus aperiens uterum sanctum Domino vocandus esset: et ut darent sacrificium juxta quod scriptum est in Lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum, ii 23, 24, 39;

hoc apud Moschen: apud eundem, Legisperitus tentans Jesum dixit, Quidnam faciam ut vitae aeternae hereditatem accipiam? Jesus dixit ad illum, In Lege quid scriptum est? quomodo legis? x 25, 26:

3 apud eundem, Lex et Prophetae usque ad Johannem; abhinc regnum Dei evangelizatur: facilius est caelum (c)et terram transire quam Legis unum apicem cadere, xvi 16, 17:

praeter in locis ubi Verbum vocatur Lex et Prophetae, ut Matth. v 18, vii 12, xi 13, xxii 34, 38 [A.V. 36, 40] apud Esaiam, Colliga testimonium, obsigna Legem pro erudiendis Meis, viii 16;

`Lex' pro Verbo: apud eundem, Filii mendaces, filii non voluerunt audire Legem Jehovae, xxx 9:

apud eundem, Ponet in terra judicium, in Lege Ipsius insulae sperabunt, xlii 4;

{6}hic de Domino, `Lex Ipsius' pro Verbo: apud eundem, Jehovah magnificabit Legem Suam, xlii 21:

apud Jeremiam, Sic dixit Jehovah, Si non oboediveritis Mihi, ad eundum in Lege Mea quam dedi coram vobis, (x)ut audiatis Verbum servorum Meorum prophetarum, (x)xxvi 4, 5;

ibi `Lex' {7} pro Verbo {8}; praeter in pluribus aliis locis; inde patet quod `Lex' sit Verbum, et quia est Verbum, est verum Divinum, (d)ut apud Jeremiam, Hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies hos, dictum Jehovae, Dabo Legem in medio illorum et super cor illorum scribam illam, xxxi 33;

ibi `Lex' {9}Jehovae pro vero Divino. 4 Quod `Lex' in lato sensu sit totum Verbum, in minus lato Verbum historicum, in {10}adhuc minus lato Verbum quod per Moschen scriptum est, et in {11}stricto quod sint praecepta decalogi, videatur n. 6752. Ex his nunc constare potest cur dicitur quod Moscheh repraesentet et legem Divinam et quoque verum Divinum. @1 Before humiliaverit$ @2 i ut patet a$ @3 i saepe$ @4 et Verbum est$ @5 i, ita per Legem intelligitur Verbum$ @6 ibi$ @7 i etiam$ @8 i prophetico$ @9 Domini$ @10 stricto$ @11 strictissimo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church