Arcana Coelestia (Potts) n. 7443

Previous Number Next Number See English 

7443. `Et distinguam in die illo terram Goschen, super qua populus Meus stat, ut non esse ibi volatile noxium': quod significet quod non infestare poterunt per falsa malevolentiae [illos] qui ab Ecclesia spirituali, tametsi prope illos sunt, constat ex significatione `distinguere' quod sit separare ut non communicatio; ex significatione `diei' quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850; inde `distinguere in die illo' est separare in illo statu; (m)ex significatione `terrae Goschen' quod sit medium seu intimum in naturali, de qua n. 5910, 6028, 6031, 6068, et quia filii Israelis erant in `Goschen' quod etiam sit Ecclesia, n. 6649;(n) ex repraesentatione `filiorum Israelis,' qui hic sunt `populus Jehovae,' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 7439; et ex significatione `volatilis noxii' quod sit falsum malevolentiae, de qua supra n. 7441; ita `non esse ibi volatile noxium' est quod influere non poterunt, proinde non infestare per falsa illa. Quod per illa falsa non infestare possent, est quia falsa illa sunt falsa ex malis in extremis mentis naturalis seu in sensuali, {1}a quo sensuali, ita a falsis ibi, illi qui in bono et vero sunt possunt {2} elevari, secundum illa quae mox supra n. 7442 dicta sunt; et cum {3}elevantur, tunc quoque ab illis qui in falsis ibi sunt separantur. @1 et$ @2 i ab illis$ @3 elevantur ab illis, ac tenentur in interioribus naturalis, tunc a sensuali et ab illis quae ibi, separati sunt, sunt enim tunc illa quae in sensuali sicut longe infra et non communicantia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church