7419. `Et erit in pediculos': quod significet quod inde exsurgent mala, constat a significatione `pediculorum' quod sint mala; quae autem mala sunt et ex qua origine, constare potest (c)a correspondentia malorum cum talibus, quod sint imprimis mala quae in sensuali, seu in prorsus externo homine; correspondentia inde est quia pediculi in externa cute sunt, et ibi intra sordes et sub scabie; sensuale illorum qui in scientia fidei fuerunt at in vita mali est quoque tale; cum {1} illis aufertur scientia illa, ut fit talibus in altera vita, tunc sunt crassae et obesae mentis; apparuerunt aliquoties, {2} sunt taetri et aversatiles; infestationes per mala significantur per quod mordeant. Quod `pediculi' illa significent, non ex aliis locis in Verbo confirmari potest, nam memorantur solum apud Davidem, ubi de Aegypto, Ps. cv 31. @1 i enim$ @2 i ac$