Arcana Coelestia (Potts) n. 7398

Previous Number Next Number See English 

7398. `Tantum in fluvio supererunt': quod significet quod remansurae cum falsis ubi illa, constat ex significatione `fluvii,' hic fluvii Aegypti, quod sit falsum, de qua n. 6693, 7307; et ex significatione `superesse' quod sit remanere. Cum hoc ita se habet: omnia quaecumque intrant apud hominem, {1}remanent apud illum, imprimis illa quae ex affectione recipiuntur; creditur quod illa quae intrant prorsus obliterata et ejecta sint, cum {2} homo illorum non amplius reminiscitur, sed {3} non obliterata aut ejecta sunt, {4}verum inhaerent, vel in interiore memoria, vel in exteriore inter illa quae familiaria facta sunt; quae enim familiaria fiunt {5}sunt sicut naturalia, quae fluunt sua sponte, et non ex sensibili revocatione ex memoria exciuntur; (s)sicut loquela hominis, cujus voces ex cogitatione sponte {6}affluunt, etiam gestus et actiones, immo {7} gressus; ut quoque cogitare; haec intrant ab infantia successive, et tempore fiunt familiaria, et tunc sua sponte fluunt; ex quibus, {8}ut ex similibus aliis, constat quod omnia quae intrant apud hominem remaneant, et quod quae habitum traxerunt, hoc est, quae familiaria facta sunt, non amplius appercipiantur inesse cum tamen insunt;(s) ita se habet cum falsis et {9} malis quae intrant apud hominem; et quoque cum veris et {9} bonis; talia sunt quae {10}formant illum, et faciunt ut talis sit; quod omnia quae homo vidit, audivit, cogitavit, locutus est, et egit, inscripta sint, videatur n. 2474, 2489. Ex his nunc {11}patet quomodo intelligendum quod ratiocinationes remansurae cum falsis ubi illa; falsa enim postquam removentur, sua loca alibi in naturali sortiuntur, et cum falsis conatus et {12}cupiditas ratiocinandi; sed non, ut prius, in medio directe sub intuitione mentis. Inde est quod, ut in sequentibus {13}memoratur, `ranae congregatae sint in acervos' et quod ex illis `putuerit terra,' per quae significatur quod falsa illa ratiocinantia fasciculatim in naturali disposita sint, et quod inde taetrum et aversatile, vide infra n. 7408, 7409. @1 After illum$ @2 i cessant e memoria seu cum$ @3 i usque$ @4 sed$ @5 apparent$ @6 fluunt$ @7 i etiam$ @8 et perpluribus$ @9 i cum$ @10 forment$ @11 constare potest$ @12 cupiditates$ @13 dicatur quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church