Arcana Coelestia (Potts) n. 7396

Previous Number Next Number See English 

7396. `Quousque supplicabo tibi, et servis tuis, et populo tuo': quod significet intercessionem pro illis (x)qui in falsis et infestant, constat ex significatione `supplicare,' quia est pro alio, quod sit intercessio; et ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui in falsis et infestant, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142, 7317; et quia illi per `Pharaonem' repraesentantur, cum etiam adjiciuntur `servi ejus' et `populus ejus,' intelliguntur omnes et singuli, servi enim sunt qui inferioris sortis sunt et ministrant, populus sunt singuli; imperia et regna {1} repraesentantur in caelo sicut homo, et {2}societates quae inibi sunt repraesentantur sicut membra illius hominis; rex (d)autem sicut caput; repraesentativum hoc {3} inde ducit causam quia universum caelum repraesentat unum hominem, {4}ac societates ibi repraesentant membra ejus, et hoc secundum functiones; inde constare potest quam pulchra et jucunda repraesentatio imperii, regni, (c)et societatis, {5}esset in caelo, {6} si inter se per charitatem et fidem similiter conjuncti essent; Dominus etiam ubicumque hoc dari potest, ita societates conjungit, ipsum enim Divinum Verum, quod a Domino procedit, illum ordinem introducit ubicumque ille recipitur; inde est ille ordo in caelo; est quoque in terris, sed societates {7} quae (c)illum constituunt sunt sparsae per totum terrarum orbem, suntque illi qui in amore in Ipsum et in charitate (x)erga proximum sunt; sed sparsae illae societates a Domino collectae sunt ut quoque unum hominem, sicut societates in caelo, repraesentent; hae societates (x)non modo sunt intra Ecclesiam sed etiam extra illam, et simul sumptae vocantur Ecclesia Domini {8}sparsa et collecta a bonis in universo terrarum orbe, (t)quae quoque vocatur communio; haec communio seu haec Ecclesia est regnum Domini in terris conjunctum regno Domini in caelis, ac ita conjunctum Ipsi Domino. @1 i, tum quoque societates majores et minores$ @2 qui in imperiis et regnis$ @3 i in coelo$ @4 et quoque utraquavis societas ibi$ @5 foret$ @6 i si imagines essent coeli, hoc est,$ @7 i illae$ @8 communis seu Ecclesia per universum terrarum orbem, estque illa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church