7372. Ex illis quae nunc memorata sunt n. 7370, ut indiciis, cognoscitur quinam in amore sui sunt; non refert qualiter apparent in externa forma, si vel elati vel submissi; nam talia sunt in interiore homine; et interior homo hodie a plerisque occultatur, et exterior instruitur repraesentare illa quae amoris publici et proximi sunt, ita contraria; et hoc quoque propter se et propter mundum.