7367. Amor sui apud hominem regnat, hoc est, homo in amore sui est, quando in illis quae cogitat et facit, non intuetur proximum, ita non publicum, minus Dominum, sed modo semet ac suos, consequenter quando propter semet et suos omnia facit; et si propter publicum et proximum, sit modo ut appareat.