7355. `Et in domum servorum tuorum, et populi tui': quod significet omnia quae in naturali, constat ex significatione `domus' quod sit mens hominis, et quia praedicatur de Aegyptiis et de servis Pharaonis, est mens naturalis; quod `domus' sit mens, videatur mox supra n. 7353; et ex significatione `servorum et populi Pharaonis' quod sint omnia quae in naturali; quae ibi {1} inserviunt confirmandis falsis {2}vocantur servi; quod populus praedicetur de veris, {3}et in opposito sensu de falsis, videatur n. 1259, 1260, 3295, 3581, 4619, 6451, (x)6465; inde patet quod per `in domum servorum tuorum et populi Pharaonis' significetur in omnia quae in naturali. @1 i vocantur servi quia$ @2 et vocantur populus, quia$ @3 ita$