7353. `Et ascendent et venient in domum tuam, et in conclave cubilis tui': quod significet quod implebunt mentem et usque ad interiora ejus, constat ex significatione `domus' quod sit mens hominis, de qua n. 3538, 4973, 5023; et ex significatione `conclavis cubilis' quod sint interiora mentis; quod `conclavia cubilis' sint interiora mentis, est quia interius in domo sunt. Per `conclavia' significantur interiora, et per `conclavia cubilis' adhuc interiora, in his locis: apud Esaiam, Abi, popule, intra in conclavia tua, et claude januam post te, occulta te sicut parum momenti, usque dum transeat ira, xxvi 20:
apud Ezechielem, Dixit ad me, Num vidisti, fili hominis, quae seniores filiorum Israelis faciunt in tenebris, quisque in conclavibus imaginis suae? viii 12:
apud Moschen, Foris orbabit gladius, et ex conclavibus terror, Deut. xxxii 25:
in Libro 2 Regum, Elischa propheta, qui in Israele, indicat regi Israelis verba quae loqueris in conclavi cubilis tui, vi 12;
antiqui comparaverunt mentem hominis domui, et illa quae intus in {1}homine conclavibus; mens humana quoque talis est, nam res quae ibi distinctae sunt, vix aliter quam sicut domus in sua conclavia; quae in medio sunt ibi intima sunt, quae ad latera ibi exteriora sunt, {2}haec comparabantur atriis, et quae extra cum interioribus {3}cohaerebant porticibus. @1 mente$ @2 et$ @3 cohaerentia$