Arcana Coelestia (Potts) n. 7351

Previous Number Next Number See English 

7351. `Ecce Ego afficiam omnem terminum tuum ranis': quod significet ratiocinia ex meris falsis, constat ex significatione `ranarum' quod sint ratiocinia; quod ex meris falsis, {1}significatur per quod ex fluvio proreperent, ut {2}mox sequitur; {3}quod `fluvius Aegypti' sit falsum, videatur n. 6693, 7307, et quia dicitur quod omnis terminus illis afficeretur, significatur etiam per illa quod ratiocinia non erunt ex falsificatis veris sed ex meris falsis; causa est quia ratiocinia ex falsificatis veris vertuntur tandem in blasphemias contra verum et bonum; et praeterea ipsa vera falsificationem a se rejiciunt, non enim una cum falsis esse possunt, et quamdiu sunt, cum illis pugnant et tandem ab illis se exsolvunt et separant; {4}inde est quod postquam homo vera falsificaverit, tandem prorsus negat illa; alioquin etiam falsa dominarentur super vera'; inde est quod malis in altera vita postquam conjecti sunt in infernum, non ratiocinari liceat ex falsificatis veris sed ex meris falsis {5}. 2 Quod `ranae' sint ratiocinia ex falsis, constat apud Johannem, Vidi ex ore draconis, et ex ore bestiae, et ex ore pseudoprophetae, spiritus tres immundos, similes ranis; sunt enim spiritus daemonum, facientes signa ad exeundum ad reges terrae, et orbis terrarum totius, ad congregandum illos in bellum diei illius magni Dei omnipotentis, Apoc. xvi 13, 14;

quod `ranae' sint ratiocinia ex falsis contra vera, (c)ex singulis ibi patet, nam dicitur {6}quod exiverint `ex ore draconis, ex ore bestiae, et ex ore pseudoprophetae'; tum quod exirent `ad reges terrae, ad congregandum illos in bellum'; `reges terrae' sunt vera Ecclesiae; quod `reges' sint vera, et in opposito sensu falsa, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069, 3009, 3670, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, et quod `terra' sit Ecclesia, n. 662, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4447, 4535, 5577; quod `bellum' sit pugna spiritualis, n. 2686, ita contra vera et bona fidei; inde patet quod {7} `ranae' sint 3 ratiocinia ex falsis {8}contra vera: apud Davidem, Vertit aquas illorum in sanguinem; et occidit piscem eorum; prorepere fecit in terram illorum ranas, in conclavibus regum illorum, Ps. cv 29, 30;

`in conclavibus regum illorum' dicitur quia intelligitur ratiocinatio {9}contra vera ex falsis; `conclavia regum' sunt interiora vera, et in opposito sensu interiora falsa; quod `reges' sint vera, et in opposito sensu falsa, videatur mox supra. @1 est quia$ @2 nunc$ @3 et aquae fluminis Aegypti sunt falsa, n.$ @4 tum ne falsa dominentur super vera, discinduntur$ @5 i, mera falsa sunt in infernis, vera sunt in coelo, vera adjuncta falsis sunt inter utrumque, non licet alicui esse inter utrumque, sive erit in coelo sive in inferno, idcirco aufertur communicatio cum coelo per vera, permanente sic communicatione cum inferno, ubi sunt mera falsa$ @6 quae$ @7 i ibi$ @8 de veris fidei$ @9 de veris$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church