7342. `Et non posuit cor suum ad hoc': quod significet (x)renisum ex voluntate, et inde obstinationem, constat ex significatione `non ponere cor ad {1}aliquid quod sit non attendere; et quia non attentio ad Divina apud malos est (c)a renisu (c)ex voluntate, idcirco per eadem verba id significatur; et quia `non ponere cor ad illud' idem involvit quod obfirmari, idcirco etiam obstinatio significatur, ut prius n. 7272, 7300, (x)7338. Quod renisum ex voluntate attinet, sciendum est quod voluntas sit quae regit hominem; creditur a quibusdam quod intellectus regat, sed intellectus non regit nisi voluntas inclinet, intellectus enim favet voluntati, nam intellectus in se spectatus non est nisi quam forma voluntatis; cum voluntas dicitur, intelligitur affectio quae amoris, voluntas enim hominis nihil aliud est; illa affectio est quae regit hominem, nam affectio amoris est vita illius; si homini (t)est affectio {2} sui et mundi, tunc tota vita ejus non aliud est; nec potest ei reniti, nam id foret reniti ipsi suae vitae; principia veri nihil faciunt; si affectio amorum illorum dominatur, trahit {3}illa verum in {4}suas partes et sic falsificat illud, et si non plene favet, rejicit; inde est quod principia veri fidei prorsus nihil {5}efficiant apud hominem, nisi Dominus {6}insinuet affectionem amoris spiritualis, hoc est, amoris erga proximum; et quantum homo hanc affectionem recipit, tantum etiam recipit vera fidei; affectio amoris hujus est quae facit novam voluntatem. Ex his nunc constare potest quod homo nusquam ponat cor ad aliquod verum, si voluntas renititur; inde est quod infernales quia in affectione seu cupiditate mali sunt, non possint recipere vera fidei, consequenter non emendari; inde quoque est quod mali, quantum possunt, vera quae fidei falsificent. @1 aliquod$ @2 i amorum$ @3 enim tunc affectio illa verum$ @4 sui$ @5 efficiunt I$ @6 insinuat I$