Arcana Coelestia (Potts) n. 7322

Previous Number Next Number See English 

7322. `Dic ad Aharonem, Accipe baculum tuum, et extende manum tuam super aquas Aegypti': quod significet potentiam in falsa quae apud infestantes, constat ex significatione `baculi' quod sit potentia naturalis, et ex significatione `manus' quod sit potentia spiritualis, de quibus supra n. 7309; inde `accipere baculum [et] extendere manum' est exercere potentiam spiritualem per naturale; et ex significatione `aquarum Aegypti' quod sint falsa quae infestant, de qua etiam supra n. 7307.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church