Arcana Coelestia (Potts) n. 7320

Previous Number Next Number See English 

7320. `Et laborabunt Aegyptii ad bibendum aquas e fluvio': quod significet ut de illo vix aliquid scire vellent, constat ex significatione `Aegyptiorum' quod sint qui falsificant vera; ex significatione `bibere' quod sit instrui in veris, de qua n. 3069, 3772, 4017, 4018, inde `laborare ad bibendum' est non instrui velle, ita vix aliquid scire velle, (d)nempe de veris; et ex significatione `aquarum fluvii' quod sint falsa, de qua supra n. 7307, hic falsificata vera; ex his patet quod per `laborabunt Aegyptii ad bibendum aquas e fluvio' significetur quod illi qui in falsis ex fallaciis {1} vix aliquid scire vellent de veris, ita quod {2}aversarentur illa; causa aversationis est quia vera quae per falsa pervertuntur, usque clam et tacite pugnant, et a se discutere falsa laborant, atque ita pungunt; nam si removentur paulo falsa, cum fide horum, vera damnant {3}. @1 i sunt$ @2 aversati$ @3 i, inde pro illis aversatio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church