732. Vers. 5. Et fecit Noah secundum omne, quod praecepit ei Jehovah, significat ut prius quod ita factum. Videatur cap. praeced. vers. 22, ubi bis dicitur quod 'Noahus fecerit,' hic modo semel; et ibi 'Deus,' hic autem 'Jehovah.' Causa est quia ibi agitur de intellectualibus, hic de voluntariis; intellectualia spectant voluntaria sicut alia et distincta a se, sed voluntaria spectant intellectualia sicut unita sibi, aut sicut unum, nam a voluntate intellectus; quae causa est quod ibi bis 'facere' dicatur, hic modo semel; tum quod ibi Deus, hic autem Jehovah.