Arcana Coelestia (Potts) n. 7318

Previous Number Next Number See English 

7318. `Piscis qui in fluvio morietur': quod significet quod scientificum veri exstinguetur, constat ex significatione `piscis' quod sit scientificum, de qua n. 40, 991, hic scientificum veri, quia dicitur quod moriturus, quoniam in aquis versis in sanguinem, per quae significatur quod exstinguetur per falsificationem; et ex significatione `mori' quod sit exstingui. Quid sit falsificatio veri, per aliquot exempla illustrabitur: (s)falsificatur verum cum ex ratiociniis concluditur, et dicitur quod, quia nemo bonum potest facere a se, ideo bonum nihil faciat ad salutem: falsificatur etiam verum cum dicitur quod omne bonum quod homo facit spectet ipsum et fiat remunerationis causa, et quia ita, quod opera charitatis {1}non facienda: falsificatur verum cum dicitur quod, quia omne bonum a Domino, homo nihil boni {2}facere debeat, sed exspectet influxum: falsificatur verum cum dicitur quod verum apud hominem absque bono quod charitatis possit dari, ita fides absque charitate: falsificatur verum cum dicitur quod intrare in caelum nemo possit nisi qui miser sit et pauper; etiam cum dicitur nisi quis det omnia sua pauperibus, et se in miserias redigat: falsificatur verum cum dicitur quod {3}quisque, qualitercumque 2 {4}vixerat, intromitti queat in caelum ex misericordia: adhuc magis falsificatur verum cum dicitur quod {5} homini data sit potestas intromittendi quoslibet in caelum: falsificatur verum cum dicitur quod peccata abstergantur, et abluantur sicut sordes ab aquis: et (t)adhuc magis falsificatur verum cum dicitur quod homini sit potestas (t)remittendi peccata, et {6}cum remissa sunt, quod prorsus abstersa sint et homo sit purus: falsificatur verum cum dicitur quod Dominus in Se derivaverit omnia peccata, et sic illa sustulerit, et sic quod homo salvari possit qualiscumque ei vita sit: falsificatur verum cum dicitur quod nemo salvetur nisi qui intra Ecclesiam est; ratiocinia per quae falsificatio sunt quod qui intra Ecclesiam, baptizati sint, habeant Verbum, sciant de Domino, de resurrectione, de vita aeterna, de caelo, et de inferno, {7}ac ita quod sciant quid fides, per quam justificari possunt. His similia sunt innumera, nam ne quidem unicum verum datur quod non falsificari potest, et falsificatio per ratiocinia ex fallaciis confirmari.(s) @1 nihil efficiant$ @2 agere debeat ut a se$ @3 intromissio in coelum$ @4 vixerat homo, sit solius misericordiae$ @5 i data$ @6 quod tunc peccata$ @7 et quod justificari possint per fidem, et quod nulla salvatio ubi non fides, et nulla fides ubi non cognitio de Domino, et do fide in Ipso$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church