7287. Vers. 8-13. Et dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem, dicendo, Quod cum dixerit ad vos Pharao, dicendo, Date vobis prodigium; et dices ad Aharonem, Accipe baculum tuum, et projice coram Pharaone, erit in serpentem aqueum. Et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et fecerunt ita quemadmodum praecepit Jehovah, et projecit Aharon baculum suum coram Pharaone, et coram servis illius, et factus in serpentem aqueum. Et vocavit etiam Pharao sapientes et praestigiatores, et fecerunt etiam illi, magi Aegypti, incantationibus suis ita. Et projecerunt quisque baculum suum, et facti in serpentes aqueos; et deglutivit baculus Aharonis baculos illorum. Et obfirmatum cor Pharaonis, et non audivit ad illos, quemadmodum locutus Jehovah. `Et dixit Jehovah ad Moschen et ad Aharonem, dicendo' significat instructionem: `Quod cum dixerit ad vos Pharao' significat si dubium illis de Divino: `dicendo, Date prodigium' significat et ideo confirmari volunt: `et dices (x)ad Aharonem' significat influxum et communicationem: `Accipe baculum tuum, et projice coram Pharaone' significat potentiam quae ostenditur: `erit in serpentem aqueum' significat per id quod merae fallaciae et inde falsa regnabunt apud illos: `et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et fecerunt ita quemadmodum praecepit Jehovah' significat effectum: `et projecit Aharon baculum suum coram Pharaone et servis ejus, et factus in serpentem aqueum' significat quod merae fallaciae et inde falsa regnarent apud illos: `et vocavit etiam Pharao sapientes et praestigiatores' significat abusum ordinis Divini: `et fecerunt etiam illi, magi Aegypti, incantationibus suis' significat ita ad apparentiam simile pervertendo fines ordinis: `et projecerunt quisque baculum suum, et facti in serpentes aqueos' significat potentiam ex ordine quod hebetes facti quoad apperceptionem veri: `et (x)deglutivit baculus Aharonis baculos illorum' significat quod ea potentia illis adempta sit: `et obfirmatum cor Pharaonis' significat obstinationem: `et non audivit ad illos' significat quod qui in malis ex falsis non (x)reciperent: `quemadmodum locutus Jehovah' significat secundum praedictionem.