7272. `Et Ego obdurabo cor Pharaonis': quod significet obstinationem a malo falsi, constat a significatione `obdurare' quod sit obstinatio; quod sit a malo falsi, significatur per cor Pharaonis,' per `cor' enim in genuino sensu significatur bonum quod est amoris caelestis, n. 3313, 3887, 3889, inde in opposito sensu est malum infernale; quod sit malum falsi, est quia per `Pharaonem' repraesentantur illi qui in falso. (s)Malum falsi est quod originem (c)ex principiis falsi ducit; sicut pro exemplo quod {1}sanctificarentur per externa, sicut apud Israelitas et Judaeos {2} per sacrificia, per lavationes, per aspersionem sanguinis, {3} et quod non sanctificarentur per charitatem et fidem, et sic quod {4}sancti essent, tametsi viverent in odiis, in vindictis, in rapinis, in saevitiis, et similibus; haec mala sunt quae vocantur mala falsi quia originem ex principiis falsi ducunt. 2 Sit quoque pro exemplo qui credit quod sola fides salvet, et quod ad salutem opera charitatis nihil faciant; tum quoque qui credit quod salvetur {5} etiam in ultima mortis hora, {6}qualitercumque per integrum vitae suae curriculum {7}vixerat; et ex principiis illis vivit absque ulla charitate, in contemptu aliorum, in inimicitia et odio contra quemcumque qui non illum colit, in cupiditate vindictae, {8}in concupiscentia deprivandi alios suis bonis, in immisericordia, in astu, in dolo; haec mala sunt quoque mala falsi, quia ex falso sibi persuasit {9}sive quod mala non sint, sive si vel forent mala, quod usque {10}abstergerentur, modo ante exspirationem ex apparente confidentia {11}confiteretur mediationem Domini, et abstersionem peccatorum per passionem crucis Ipsius. 3 Sit quoque {12}pro exemplo qui homines mortuos ut sanctos supplicatione adeunt, et sic illos adorant, etiam imagines illorum, malum illius cultus est malum falsi. Qui malum falsi agunt, omnes credunt falsum esse verum, et consequenter malum (d)vel non esse malum, vel non esse damnabile. Similiter qui credunt peccata condonari posse ab hominibus; tum qui credunt se introduci posse in caelum, in quibuscumque peccatis {13}fuerint, hoc est, in qualicumque fetore et putore spirituali. Verbo, mala falsi sunt totidem quot falsa fidei et cultus; haec mala condemnant, sed non in tantum in quantum mala ex origine mali; mala ex origine mali sunt quae ex {14} cupiditate exsurgente ex amore sui et mundi.(s) @1 cultus divinus consistat in externis ritibus$ @2 i quod sanctificarentur$ @3 i et per venerationem sanctam pro arca, pro templo, pro Urim et Thumim, proque vestibus sanctitatis Summi Sacerdotis, et pluribus aliis,$ @4 illis licita essent odia, et vindictae, tum quoque rapinae et saevitiae, et plura$ @5 i homo$ @6 utcunque$ @7 vixerit$ @8 inque$ @9 quod vel malum non sit, aut si foret malum$ @10 abstergatur$ @11 confiteatur$ @12 exemplum$ @13 fuerit$ @14 i unaquavis$