7259. Quia tam ampla fuit doctrina charitatis, antiqui, apud quos doctrina charitatis {2}fuit ipsa doctrina Ecclesiae, distinguebant charitatem erga proximum in plures classes quas etiam subdividebant, et singulis classibus indebant nomina, et docebant quomodo charitas exercenda esset erga illos qui in una classe et quomodo erga illos qui in altera; et sic redigebant doctrinam charitatis in ordinem, et exercitia charitatis ut (t)distincte caderent sub intellectum.