7252. Incolae et spiritus Veneris qui apparent ab altera parte illius telluris ex paene (x)contraria indole sunt, sunt enim mites et humani; concessum erat a Domino ut venirent aliqui ex illis spiritibus inde ad me, apparebant tunc prope supra caput; {1}hi mecum locuti dicebant quod cum in mundo fuerunt, agnoverint et quod magis nunc agnoscant Dominum nostrum pro suo unico Deo; dicebant quod in tellure sua viderint Ipsum ambulantem inter illos, et quoque quomodo Ipsum {2}viderunt, repraesentabant. @1 qui$ @2 viderint$