Arcana Coelestia (Potts) n. 7218

Previous Number Next Number See English 

7218. `Et prae servitio duro': quod significet ab infestationibus ea meris falsis, constat ex significatione `servitii' quod sit infestatio a falsis, de qua n. 7120, 7129, ita servitium durum est infestatio a meris falsis, nam qui infestantur a {1}mere falsis, et non refocillantur per vera per quae falsa discutiantur, et tamen vita illorum est vita veri quod fidei et boni quod charitatis, illi in maximo angore sunt, et quamdiu in illo statu, quasi in duro servitio sunt; inde est quod tales infestationes per `servitium durum' significentur. Sciendum quod omne cogitationis influat, sed quando spiritibus est status vesperae et noctis, quod tunc cogitatio illorum in statu coacto sit, {2}tunc coguntur cogitare de falsis quae injiciuntur, et {3} ex coactione illa se exsolvere nequicquam {4}possunt; ast cum illis {5}est status mane et meridiei, tunc cogitatio illorum in statu libero est, {6}nam tunc licet illis cogitare de illis quae amant, ita de veris et bonis fidei et charitatis, {7}nam haec amoris illorum sunt; quod id liberum sit quod est amoris, videatur n. 2870-2893. @1 meris$ @2 et cogantur$ @3 i quod$ @4 possint; at$ @5 After meridiei$ @6 et$ @7 quae, quia affectionis seu amoris illorum sunt, idcirco cogitatio cum in illis, in libero est, quod hoc liberum sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church