7207. `Et accipiam vos Mihi ad populum': quod significet quod illi adjicientur (c)illis in caelo qui ibi Domino serviunt, constat ex significatione `accipere in populum' cum hoc dicitur a Jehovah seu Domino, quod sit accipere inter illos qui in caelo sunt, nam qui ibi sunt populus Domini vocantur, etiam iidem cum in mundo sunt, nam (x)quoad animas suas tunc quoque in caelo sunt, videatur n. 687, 697, 3255, 4067, (x)4073, 4077. Quod per illa verba significetur quod illi qui ab Ecclesia spirituali adjicientur iis in caelo qui ibi Domino serviunt, est quia illi ante Adventum Domini detenti fuerunt in inferiore terra, et elevati in caelum cum Dominus resurrexit, et tunc adjecti iis ibi qui Domino serviunt, videatur n. 6854, 6914, (x)7090 fin.