7200. `Et recordatus sum foederis Mei': quod significet quod exemptio ab illis propter conjunctionem, constat ex significatione `recordari foederis,' nempe `cum Abrahamo, Jischako, et Jacobo, ad dandum illis tertam Canaanem,' quod sit liberatio seu exemptio ab infestationibus, quae significantur per servitutes in Aegypto, et elevatio ad caelum; et ex significatione `foederis' quod sit conjunctio, de qua supra n. (x)7195. Propter conjunctionem dicitur quod liberandi et elevandi in caelum, conjunctio enim {1}cum Domino fit per fidem et amorem, nam vera quae fidei et bona quae amoris procedunt a Domino, et quae procedunt ab Ipso sunt Ipsius adeo ut sint Ipse; qui itaque recipiunt illa conjunguntur Ipsi, et qui conjunguntur Ipsi non possunt aliter quam elevari ad Ipsum, hoc est, {2}in caelum. @1 After fit$ @2 ad$