Arcana Coelestia (Potts) n. 718

Previous Number Next Number See English 

718. Quod per 'virum et uxorem' significentur quod vera conjuncta bonis, constat a significatione 'viri' quod sit verum quod est intellectus, et a significatione 'uxoris' quod sit bonum quod voluntatis, de quibus prius; et exinde quod nusquam apud hominem detur vel minimum cogitationis, nec minimum affectionis et actionis, in quo non sit quoddam conjugium intellectus et voluntatis; absque quodam conjugio nusquam aliquid existit aut producitur; in ipsis organicis hominis compositis et simplicibus, immo simplicissimis, est passivum et activum, quae si non copulata forent quasi conjugio instar viii et uxoris, nequicquam possent ibi esse, minus aliquid producere; in universa natura similiter: perpetua haec conjugia ducunt principium et ortum suum a conjugio caelesti, per quod etiam unicuique rei in universa natura, tam animatae quam inanimatae, impressa est idea regni Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church