Arcana Coelestia (Potts) n. 7163

Previous Number Next Number See English 

7163. Vers. 22, 23. Et reversus Moscheh ad Jehovam, et dixit, Domine, quare malefecisti populo huic? quare hoc, misisti me? Et ex quo veni ad Pharaonem ad loquendum in nomine Tuo, malefecit populo isti, et liberando non liberasti populum Tuum. `Et reversus Moscheh ad Jehovam, et dixit' significat querimoniam ex lege Divina: `Domine, quare malefecisti populo huic?' significat quod illi qui in veris et bonis nimium infestentur a falsis: `quare hoc, misisti me?' significat cum tamen lex (c)a Divino (x)procedens videatur aliter dicere: `et ex quo veni ad Pharaonem ad loquendum in nomine Tuo' significat cum mandatum ex illis quae legis Divinae sunt appareret illis qui in falsis: `malefecit populo huic' significat quod tunc per injecta falsa viderentur laedi illi qui in Ecclesiae veris et bonis: `et liberando non liberasti populum Tuum' (x)significat quod e statu infestationum a falsis non exempti.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church