Arcana Coelestia (Potts) n. 716

Previous Number Next Number See English 

716. Quod per 'septena' significentur sancta, constat ab illis quae prius de septimo die seu sabbato dictum, n. 84-87, quod nempe Dominus sit Septimus Dies, et ex Ipso omnis caelestis Ecclesia, seu homo, immo ipsum caeleste quod quia est solius Domini, est sanctissimum; inde 'septem' in Verbo significant sanctum, et quidem in sensu interno prorsus nihil quod ex numero, ut hic; nam qui in sensu interno sunt, ut angeli et spiritus angelici, ne quidem sciunt quid numerus, proinde quid septem; ideo nusquam hic significatur quod acciperentur de omni bestia munda septem paria, seu quod tantum boni respective ad malum, ut septem ad bina, haberet; sed quod voluntaria, quibus instructus hic homo Ecclesiae fuit, essent bona quae sancta, per quae, ut prius dictum, potuisset regenerari. [2] Quod 'septem' significent sanctum seu sancta, constare potest a ritualibus in Ecclesia repraesentativa, ubi septenarium toties occurrit, sicut 'quod de sanguine et oleo spargeretur septem vicibus'; ut in Levitico, Sumpsit Moses oleum unctionis unxitque' habitaculum et omnia quae in illo, sanctificavitque illa, et sparsit de illo super altare septem vicibus, et unxit altare et omnia vasa ejus ad sanctificandum illa, viii 10, 11;

ubi 'septem vices' nihil prorsus significavissent nisi ita repraesentaretur sanctum; 'oleum' ibi significat sanctum amoris: et alibi, Cum intraret Aharon in Sanctum,... accipiet de sanguine juvenci, et sparget digito suo super facies propitiatorii orientem versus, et ad facies propitiatorii sparget septem vicibus de sanguine digito suo:

similiter ad altare, Sparget super illud de sanguine digito suo septem vicibus, et mundabit illud, et sanctificabit illud, Lev. xvi 14, 19;

ubi omnia et singula significant Ipsum Dominum, proinde sanctum amoris, tam scilicet 'sanguis' quam 'propitiatorium,' ut et 'altare,' tum 'oriens, versus quem spargeretur sanguis,' proinde etiam 'septem:' [3] in sacrificiis similiter, de quibus in Levitico{1}, Si anima peccaverit per errorem,... et si sacerdos unctus peccaverit ad reatum populi,... mactabit juvencum coram Jehovah,... et intinget sacerdos digitum suum in sanguine, et sparget de sanguine septem vicibus coram Jehovah versus velum Sancti, iv (x)2, 3, 4, 6;

ubi similiter 'septem' significant sanctum, quia de expiatione, quae solius est Domini, ita de Domino, agitur. Similia quoque instituta sunt circa mundationem leprae, de qua in Levitico, Ex volucris sanguine, ligno cedri, et coccineo, et hyssopo, sparget sacerdos super mundandum a lepra septem vicibus, et mundabit eum;... similiter de oleo, quod super vola ejus sinistra, septem vicibus coram Jehovah.... Similiter in domum ubi lepra, ex ligno cedri, et hyssopo, et coccineo, et sanguine volucris sparget septem vicibus, xiv 6, 7, 27, 51;

ubi quisque videre potest quod nihil prorsus sit in ligno cedri, coccineo, hyssopo, oleo, sanguine volucris, ita nec in septem, nisi inde quod per illa repraesentarentur sancta; si sancta inde abstrahis, manet mortuum quid, aut profanum idololatricum; sed cum significantur sancta, tunc cultus inibi est Divinus, qui est internus, et modo repraesentatur per externa: non quidem potuerunt scire Judaei quid significarent, sic nec quisquam hodie, quid lignum cedri, quid hyssopus, quid coccineum, quid avis, usque si modo voluissent cogitare quod sancta involverent quae nescirent, et sic coluissent Dominum, seu Messiam venturum, Qui sanaret eos ab eorum 'lepra,' hoc est, a profanatione sancti, salvari potuissent; nam qui ita cogitant et credunt, in altera vita instruuntur ilico, si desiderant, quid omnia et singula repraesentaverint. [4] Similiter de 'vacca rufa,' Quod acciperet sacerdos de sanguine digito suo, et spargeret versus facies tentorii conventus de sanguine ejus septem vicibus, Num. xix 4. Quia 'septimus dies' seu 'sabbatum' significabat Dominum, et ab Ipso caelestem hominem, et ipsum caeleste, septimus dies in Ecclesia Judaica prae omnibus ritibus sanctissimus erat; inde 'sabbatum sabbati anno septimo,' Lev. xxv 4; tum 'jubilaeum, quod proclamaretur post septem sabbata annorum, seu post septem annos septem vicibus,' Lev. xxv 8, 9. Quod 'septenum' in supremo sensu significet Dominum, et inde sanctum amoris, constare potest etiam a candelabro aureo, et septem ejus lucernis, de quibus, Exod. xxv 31-33, 37; xxxvii 17-19, 23; Num. viii 2, 3; Zach. iv 2; de quibus ita apud Johannem, Septem candelabra aurea; in medio septem candelabrorum similis Filio hominis, Apoc. 1, 12, 13;

ubi clarissime constat quod 'candelabrum cum septem lucernis' significet Dominum, et quod 'lucernae' sint sancta amoris seu caelestia, quare etiam septem fuerunt; [5] et apud eundem, E throno exibant... septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei, Apoc. iv 5;

hic 'septem lampades quae exiverunt e throno Domini,' sunt septem lucernae. Similiter se habet ubi septenarius numerus occurrit apud Prophetas, ut apud Esaiam, Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, xxx 26;

ubi 'lux septupla, sicut lux septem dierum' nusquam significat septuplum, sed sanctum amoris significati per 'solem.' Videatur etiam, quod de septenario numero prius dictum et ostensum, cap. iv vers. 15. Ex his quoque manifeste constat quod 'numeri' in Verbo, quicumque sunt, nusquam significent numeros, ut prius quoque, cap. vi ad vers. 3, ostensum. @1 Numeris I.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church