Arcana Coelestia (Potts) n. 710

Previous Number Next Number See English 

710. 'Intra tu et omnis domus in arcam': quod significet illa quae sunt voluntatis, constat inde. In cap. praec. ubi de intellectualibus, aliter, nempe, 'Intrabis in arcam tu, et filii tui, et uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum,' vers. 28. Quod 'domus' significet voluntatem et quae voluntatis, constat passim ex Verbo, ut apud Jeremiam, Transferentur domus eorum ad alios, agri et uxores simul: vi 12;

ubi tam 'domus' quam 'agri et uxores' se referunt ad illa quae sunt voluntatis: apud eundem, Aedificate domos, et inhabitate; et plantate hortos et comedite fructus eorum, xxix 5, 28;

ubi 'domos aedificare et inhabitare' sunt voluntatis, 'hortos plantare' sunt intellectus: similiter alibi: et multoties 'Domus Jehovae' pro Ecclesia ubi amor est principale: 'Domus Jehudae' pro Ecclesia caelesti 'Domus Israelis' pro Ecclesia spirituali, quia 'domus' est Ecclesia; inde mens hominis Ecclesiae, in qua voluntaria et intellectualia sunt, seu quae charitatis et fidei, est 'domus.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church