7095. `Quis Jehovah Cujus vocem audiam': quod significet de Domino Cujus (x)exhortationi auscultarent, nempe cogitationem contrariam, constat ex significatione `vocis' quod hic sit exhortatio, quia sunt illa quae Moscheh et Aharon ad Pharaonem dixerunt, de qua n. 7090; et ex significatione `audire' quod sit oboedire, de qua n. 2542, 3869, 5017; ita `vocem audire' est exhortationi oboedire seu auscultare; quod Dominus sit Cujus exhortationi nollet auscultare, est quia per Jehovam in Verbo non alius quam Dominus intelligitur, videatur supra n. (x)7091.