7077. Quia spiritus Mercurii tales sunt et usque abundant cognitionibus, in aliqua specie fastus sunt, n. 6813; inde putant quod tam multa sciant ut vix sciri plus possit; sed illis a nostrae telluris spiritibus dictum est quod non multa sciant sed pauca, et quod illa quae non sciunt sint infinita respective; {1}quodque illa quae non sciunt ad illa quae sciunt sint sicut aquae maximi oceani ad aquas pusilli fontis. Ut scirent quod ita esset, dabatur ut quidam angelicus spiritus cum illis loqueretur, et diceret illis in {2}genere quid scirent et quid non scirent, et quod {3}infinita essent quae non scirent, {4}tum quod in aeternum ne quidem communia rerum scire possent. {5}Loquebatur ille per ideas angelicas, {6} multo promptius quam illi, et quia detegebat quid scirent et quid non scirent, stupore perculsi sunt {7}. Postea vidi alium angelum cum illis loquentem; apparuit ille in aliqua altitudine {8} dextrorsum; is enumerabat perplurima quae non scirent; et postea loquebatur cum illis per mutationes status quas dicebant se non intelligere; tunc illis dicebat quod unaquaevis mutatio status infinita contineat, et quoque unumquodvis minimum ejus. Cum hoc audiverunt, quia fuerunt in fastu propter cognitiones, coeperunt se humiliare; humiliatio repraesentabatur per voluminis eorum {9}demissionem deorsum (nam apparebat cohors illa tunc sicut volumen, antrorsum versus sinistrum ad distantiam, in plano regionis infra umbilicum); sed volumen apparebat sicut incavatum in medio, et a lateribus elevatum; reciproca etiam motitatio ibi animadvertebatur; dicebatur etiam illis quid id significaret hoc est, quid cogitarent in sua humiliatione, et quod illi qui a lateribus elevati apparebant nondum in aliqua humiliatione essent; et vidi quod separaretur volumen, et quod illi qui non in humiliatione erant relegarentur versus suum orbem, reliquis remanentibus. (m)Quia spiritus planetae Mercurii fugiunt spiritus nostrae telluris propter materialia in quibus sunt {10}, et quaesiverunt num tales possent angeli fieri, n. (x)6929, nunc responsum tulerunt quod angelus qui cum illis locutus est ex hac tellure fuerit.(n) @1 et quod$ @2 communi$ @3 indefinita$ @4 et$ @5 In A this sentence is written at the end of with sign for inclusion here.$ @6 i ac ita$ @7 i, nam agnoscebant$ @8 i supra caput$ @9 After umbilicum)$ @10 Two or three indecipherable words here.$