7071. Ut pro certo scirem quod talis eorum genius esset, licuit repraesentare illis prata, novalia, hortos, silvas, flumina, sed ilico transmutabant illa; prata et novalia obscurabant, et per repraesentationes implebant anguibus; flumina denigrabant, ut aqua non limpida appareret; {1}cum quaererem cur ita facerent, dicebant quod non velint cogitare de talibus, sed de realibus, quae sunt cognitiones rerum a terrestribus abstractarum, imprimis talium quae existunt in caelis. @1 cumque$