7064. `Et fecit signa ad oculos populi': quod significet confirmationem ad captum, constat ex significatione `signorum' quod sint confirmatio veritatum, ac ita cognitio, de qua n. 6870; et ex significatione `oculorum' quod sint illa quae sunt visus interni seu intellectus, de qua n. 2701, 3820, 4403-4421, 4523-4534; ita `ad oculos' est ad intellectum seu captum.