Arcana Coelestia (Potts) n. 7038

Previous Number Next Number See English 

7038. {1} `Et (x)serviat Mihi': quod significet elevationem in caelum ad usus inde praestandos, constat ex significatione `servire Jehovae seu Domino' quod sit usus praestare; et quia agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali salvati sunt per Adventum Domini, et qui illorum ante (t)Adventum Domini fuerunt {2}in terra inferiore, et dein elevati in caelum, n. 6854, 6914, {3}ac inde venerunt in statum usus praestandi, ideo per `servient Mihi' significatur elevatio in caelum ad usus inde praestandos. Quod `servire Domino' sit usus praestare, est inde, quia verus cultus consistit in praestatione usuum, ita in charitatis exercitiis; qui credit quod servire Domino consistat solum in frequentare {4}templum, audire ibi {5}praedicationem, et precari, et quod hoc satis sit, multum fallitur; ipse cultus Domini consistit in praestandis usibus; et usus {6}sunt, cum homo vivit in mundo, ut quisque in sua statione functionem suam {7}rite obeat, ita inserviendo patriae, societatibus, et proximo, ex corde, utque sincere cum socio agat, et {8}officia praestet prudenter secundum cujusvis quale; hi usus sunt praecipue exercitia charitatis, et sunt per quae praecipue colitur Dominus; frequentatio templi, auditio praedicationum, et preces, sunt quoque necessaria; sed absque illis usibus nihil valent, nam illa non sunt vitae, sed docent qualis vita erit. Angeli in caelo omnem felicitatem habent ex usibus, et secundum usus, {9}adeo ut usus sint illis caelum. 2 Quod ex ordine Divino secundum usus sit felicitas, constare potest ex illis quae apud hominem correspondent illis quae in Maximo Homine, {10}prout ex sensibus externis, {11}nempe ex visu, auditu, gustu, odoratu, tactu, qui quod correspondeant, ad finem plurium capitum ostensum est; his sensibus inde sunt jucunda prorsus secundum usus quos praestant; {12}jucundissimum (d)est sensus amoris conjugialis ob maximum usum, quia inde propagatio generis humani, et ex genere humano caelum; jucundum gustus dein sequitur, cui tale jucundum est quia inservit nutricioni, ac inde sanitati corporis, secundum quam mens sane agat; jucundum odoratus est minus jucundum, {13}quia modo inservit recreationi {14}, ac ita quoque sanitati; jucundum auditus et jucundum visus ultimo loco sunt quia modo excipiunt illa quae inservitura sunt pro usibus, ac intellectuali parti, non ita voluntariae, famulantur. 3 Ex his et aliis similibus {15}patescit quod usus sint secundum quos a Domino datur felicitas in caelo; et quod usus sint per quos Dominus principaliter colitur {16}; (m)inde est quod Johannes ad pectus Domini ad mensam accubuerit, et Dominus illum prae ceteris amaverit, sed hoc non propter ipsum, sed quia {17}repraesentavit exercitia charitatis, hoc est, usus; quod Johannes illa repraesentaverit, videatur Praefatio ad xviii et xxii Gen. (c)et n. 3934.(n) @1 In A this and the next are each numbered 7038; in I they appear as a single .$ @2 e$ @3 et sic$ @4 cultum Ipsius in templo$ @5 praedicationes, et vocare precibus$ @6 After mundo$ @7 sincere$ @8 dispenset officia quae charitatis$ @9 et usus sunt$ @10 ut$ @11 qui sunt corporis prout visus, auditus, gustus, odoratus, tactus$ @12 i et$ @13 qui$ @14 i interiorum cerebri$ @15 constare potest$ @16 i et servitur$ @17 repraesentabat$

7038[a]. `Et renuis dimittere illum': quod significet obstinationem usque ad ultimum, constat ex significatione `renuere dimittere illum' quod sit ex obstinato non liberatio, ut supra n. 7032.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church