7027. Vers. 21-23. Et dixit Jehovah ad Moschen, In eundo te ad revertendum Aegyptum, vide omnia portenta quae posui in manu tua, et facias illa coram Pharaone; et Ego obfirmabo cor illius, et non mittet populum. Et dicas ad Pharaonem, Ita dixit Jehovah, Filius Meus, primogenitus Meus, Israel. Et dico ad te, Dimitte filium Meum, et serviat Mihi, et renuis dimittere illum, ecce Ego occido filium tuum, primogenitum tuum. `Et dixit Jehovah ad Moschen' significat perceptionem a Divino: `In eundo te ad revertendum Aegyptum' significat spiritualem vitam in naturali: `vide omnia portenta quae posui in manu tua' significat media potentiae ex spirituali tunc: `et facias illa coram Pharaone significat contra falsa infestantia: `et Ego obfirmabo cor illius, et non {1}mittet populum' significat obstinationem et sic nondum liberationem: `et dicas ad Pharaonem' significat adhortationem: `Ita dixit Jehovah' significat a Divino:' Filius Meus, primogenitus Meus, Israel' significat quod illi qui in vero et bono spirituali adoptati sint: `et dico ad te' significat mandatum: `Dimitte filium Meum' significat ut abstineant ab infestatione {2}verorum' Ecclesiae: `et serviat Mihi' significat elevationem in caelum ad usus inde praestandos: `et renuis dimittere illum' significat obstinationem usque ad ultimum: `ecce Ego occido filium tuum, primogenitum tuum' significat exstinctionem fidei absque charitate, `et inde devastationem veri apud illos. @1 dimittet$ @2 contra vera$