Arcana Coelestia (Potts) n. 7022

Previous Number Next Number See English 

7022. `Et accepit Moscheh uxorem suam': quod significet bonum adjunctum, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit Dominus quoad legem seu verum a Divino, de qua prius; et a significatione `uxoris' quod sit bonum adjunctum, de qua n. 4510, 4823. Quod in sensu interno, et quoque in sensu supremo in quo agitur de Domino, per `uxorem quae Moschi' repraesentetur bonum conjunctum vero, est quia in omnibus et singulis quae in spirituali mundo, et quae in naturali sunt, instar conjugii est; instar {1} conjugii est ubi agens et patiens; ac agens et simul patiens erit ubi aliquid existet; absque illorum conjunctione nequicquam aliquid produci potest; quod instar conjugii sit in omnibus, est quia omnia se referunt ad bonum et verum, ita ad conjugium caeleste, quod est boni et veri; et conjugium caeleste ad conjugium Divinum, quod est Divini Boni (c)et Divini Veri; et quia, ut dictum {2}, nihil existere ac produci potest nisi sit agens et patiens, ita nisi sit instar conjugii; inde manifeste patet quod verum quod fidei absque bono quod charitatis nihil possit producere, nec {3} bonum quod charitatis absque vero quod fidei, sed erit utriusque conjunctio quae producet fructus, et efficiet vitam caeli apud hominem. Quod in omnibus et singulis sit instar conjugii, videatur n. 1432, 2173, (x)2516, 5194. Quod in singulis Verbi sit conjugium boni et veri, n. 683, 793, 801, (x)2516, 2712, 4138 fin., (x)5138, 6343, consequenter in singulis Verbi est caelum, nam caelum est ipsum illud conjugium; et quia in singulis Verbi est caelum, est in singulis Verbi Dominus, quoniam Dominus est Omne in omnibus caeli. Ex his constare potest unde est quod `uxor Moschis' repraesentet bonum conjunctum vero, etiam in supremo sensu in quo de Domino agitur, similiter ac Sarah uxor Abrahami, de qua n. 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, tum Rebecca uxor Jischaki, n. 3012, 3013, 3077. @1 i enim$ @2 i est$ @3 i quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church