7012. `Quo facies signa': quod significet inde illustrationem et confirmationem veritatum, constat ex significatione `signi' quod sit confirmatio veritatum, de qua n. 6870; quod quoque sit illustratio, est quia confirmatio veritatum fit per illustrationem a Domino cum homo Verbo studet fine sciendi vera. Quod illustrationem attinet et inde confirmationem veritatum, sciendum quod illi qui in externis absque interno sunt, ut fuerunt Judaei et Israelitae, non possint illustrari, ita nec confirmari in veris; at qui in externis sunt et simul in internis, {1} cum legunt Verbum, illustrantur, et in illustratione vident vera, in quibus postea magis et magis confirmantur; et quod mirum, talis unicuique est illustratio qualis ei affectio veri est, et talis affectio veri quale bonum vitae; inde quoque est quod qui in nulla affectione veri sunt propter verum, sed propter lucra, prorsus non illustrentur cum legunt Verbum, sed modo confirmantur in doctrinalibus qualiacumque sint, sive falsa, ut sunt haeretica, sive prorsus contraria veris, ut sunt Judaica, nam {2}regnum Domini non quaerunt sed mundum, non fidem sed famam, ita non divitias caelestes sed modo terrestres; {3}sique illis forte incidit cupido sciendi vera ex Verbo, offerunt se falsa loco verorum, et tandem negatio omnium; haec dicta sunt ut sciatur quid illustratio, et inde confirmatio veri. @1 i illi$ @2 fidem non quaerunt$ @3 quapropter si illis est$