6971. `Et non audiunt vocem signi prioris': quod significet si non oboediunt annuntiato ex Verbo, quod pro spirituali et rationali homine fierent non spirituales et non rationales, constat ex significatione `audire' quod sit oboedire, de qua n. 2542, 3869, 5017; ex significatione `vocis' quod sit annuntiatum ex Verbo, de qua sequitur; et ex significatione `signi prioris' quod sit quod pro spirituali et rationali homine fierent non spirituales et non rationales; {1}quod ita sit, patet ex significatione `serpentis' qui factus ex baculo Moschis projecto in terram, quod hic est signum prius, quod sit homo sensualis et corporeus, {2} n. 6949, ita non spiritualis et non rationalis; nam homo qui sensualis et corporeus est non est rationalis, ita nec spiritualis, cogitat enim falsa et {3}vult mala; qui hoc facit non est rationalis, minus spiritualis; agnitio enim et fides veri, et vita boni, est ipsissimum spirituale in rationali, nam illa ex Divino sunt; at agnitio et fides falsi, et vita mali, est contrarium; quod mere sensuales et corporei homines tales sint, 2 videatur n. 6844, 6845, 6948, 6949; mere sensuales et corporei homines fiunt (x)qui primum noverunt {4}illa quae spiritualis mundi sunt, et postea rejecerunt illa, et imbuerunt principia falsi contra vera, et quoad vitam {5}solum spectarunt ad mundana, corporea, et terrestria, et inde {6}crediderunt (m)quod jucundanda sit vita omni voluptate, dicentes, Quid homo plus habet {7}cum vivit? cum morimur, morimur; quod {8}sit vita post mortem, quis inde venit et narravit? quid victurum nescimus, cum exit vita ex homine; {9}(n) si quis per rationalia ponit illos in aliqua cogitatione de vita aeterna, cogitant quod (t)illis non pejus fiat quam aliis, {10}ac statim relabuntur ad statum vitae {11}prioris; apud tales clauditur transitus' pro luce caeli et ejus influxu, {12}et fit lux caeli in naturali illorum sicut caligo, {13}at lux mundi ibi (d)fit splendor, n. 6907, et splendor eo fulgurantior, quo plus lux caeli {14}intenebratur; inde est quod tales non videant aliter quam {15} quod mala vitae eorum sint bona, {16}et inde quod falsa sint vera; inde nunc est quod homo fiat sensualis et corporeus; {17}verbo, cum semel apertus est aditus pro influxu lucis caeli, et dein clauditur, tunc homo adigitur ut spectet deorsum, non autem sursum; et hoc ex ordine Divino, ne vera quae semel agnovit, (c)et in interiore ejus homine manent, contaminentur falsis, (c)et sic {18} profanentur. 3 (m)Similiter se habet cum gentibus (x)quae a religioso suo recedunt; {19} at sors harum melior est quam sors illorum qui intra Ecclesiam sunt, nam non vera ex Verbo habent, inde non vera genuina, sed vera multis fallaciis conjuncta, quae non ita profanari possunt.(n) Quod significationem `vocis' attinet, quod sit annuntiatum ex Verbo, sciendum quod `vox' saepius dicatur {20}, et quoque adjungatur talibus quae non vocis sunt, sicut hic quod adjungatur signo, `Si non audiunt vocem signi prioris, credent voci signi posterioris'; et quoque alibi, ut apud Nahum, Vox scuticae, et vox sonitus rotae, iii 2:
et apud Davidem, Sustulerunt flumina vocem suam, prae vocibus aquarum multarum magnificarum, Ps. xciii 3, 4. 4 Quod `vox' significet annuntiationem, et in sensu bono annuntiationem ex Verbo, quae vox dicitur `vox Jehovae,' {21}constat apud Davidem, Vox Jehovae in potentia; vox Jehovae in gloria, vox Jehovae confringens cedros; vox Jehovae succidens flammas ignis; vox Jehovae trepidare facit desertum; vox Jehovae parturire facit cervas, et denudat silvas, Ps xxix 3-5, 7-9:
et alibi apud eundem, Equitanti super caelo caeli antiquitatis, ecce dabit in voce Sua, vocem roboris, Ps. lxviii 34 [A.V. 33];
hic {22}`vox' pro Divino Vero, ita pro Verbo et pro annuntiatione ex illo; quid praeterea `vox' significat, videatur n. 219, et quod `vox' praedicetur de vero, n. 3563. @1 constat$ @2 i de qua supra$ @3 confirmat$ @4 talia$ @5 nihil curant nisi quam$ @6 credunt$ @7 dum$ @8 After mortem$ @9 i ita$ @10 et mox redeunt$ @11 suae, cum tales facti sunt, tunc aditus$ @12 clauditur fitque lux illa$ @13 et$ @14 exstinguitur$ @15 i quod vera sint falsa, et falsa vera, tum$ @16 nam in luce illa prorsus talia vident et quod ratiocinationis dote prae aliis polleant, tam ex visualibus quam ex apparentiis in mundo et super tellure, nam illa in se habet lux mundi, quae vocatur lumen naturae$ @17 cum enim$ @18 i vera$ @19 sed sors illarum$ @20 i in Verbo$ @21 ut$ @22 vox Jehovae pro annuntiatione ex Verbo, ita pro vero Divino$