Arcana Coelestia (Potts) n. 6947

Previous Number Next Number See English 

6947. `Quid istud in manu tua? et dixit, Baculus': quod significet potentiam Divini Humani Domini, constat ex significatione `manus' quod sit potentia, de qua n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544; et ex significatione `baculi' quod etiam sit potentia, de qua n. 4013, 4876, 4936; quod sit potentia Divini Humani Domini, est quia per `Moschen' repraesentatur Dominus quoad legem Divinam seu Verbum, quod est Divinum Verum procedens a Divino Humano Domini, n. 6752; potentia quae significatur per `manum' est potentia procedens a Divino Rationali Domini, at potentia quae significatur per `baculum' est potentia procedens a Divino Naturali Domini; quod `baculus' sit potentia procedens a Divino Naturali Domini, est quia baculus {1} instar pedis {2} suffulcit corpus, et per `pedem' significatur naturale, n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952; quod `extollere manum' sit potentia in spirituali, et `extollere pedem' sit potentia in naturali, videatur n. 5327, 5328; et quia ita, secundum rerum elevationes in sensu interno, {3} nunc dictum est Moschi cum faceret miracula, quod tolleret manum, nunc quod baculum. @1 i est$ @2 i, nam$ @3 i in sequentibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church