6945. `Quia dicent, Non visus ad te Jehovah': quod significet Divinum {1}quod in Humano Domini, constat ex significatione `dicere' quod sit perceptio, de qua saepius, hic perceptio illorum qui ab Ecclesia spirituali; ex significatione `visus Jehovah' quod sit apparitio Divini Domini in Humano Ipsius; quod `videri' sit apparere, patet; et quod `Jehovah' sit Dominus quoad Ipsum Divinum et quoad Divinum Humanum, de qua n. 1736, 2004, 2005, 2018, 2025, 2156, 2329, 2921, 3023, (x)3035, 5041, 5663, 6281, (a)6303, 6905; quod `visus Jehovah' sit apparitio (x)Divini Domini in Humano Ipsius, patet etiam ex eo quod Ipsius Divinum non apparere queat alicui homini, ne quidem angelo, nisi per Divinum Humanum, et Divinum Humanum non nisi quam per Divinum Verum quod procedit ab Ipso. Agitur hic in sensu interno de liberatione illorum qui ab Ecclesia spirituali, qui quod liberati sint per Adventum Domini in mundum, videatur n. 2661, 2716, 3969, 6854, 6914, et quod illi in specie salvati sint per Divinum Humanum Domini, n. 2716, 2833, 2834. 2 Cum hoc quod illi qui ab ea Ecclesia non fidem habituri sint, nec recepturi quod lex Divina, quae per `Moschen' repraesentatur, hoc est, {2}quod Verbum dicit, nisi signa viderint, ita se habet: illi {3}quia ab Ecclesia spirituali sunt, non perceptionem veri ex bono habent sicut caelestes, sed pro vero agnoscunt omne doctrinale suae Ecclesiae quod apud se confirmarunt, quapropter in obscuro sunt respective, n. 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, (x)3833, 6427, 6500, 6865; quod etiam manifeste constare potest ex eo quod prorsus non capiant quomodo Humanum Domini possit Divinum esse, nec quod amor Divinus in Humano hoc facere possit; cogitationem enim tenent in humano quale est apud hominem, nec inde recedunt cum cogitant de Domino; in tali perplexo sunt; etiam constare potest ex eo quod nec capiant quomodo homo {4}possit vivere post mortem et tunc habere sensus, prout visum, auditum, tactum, et olfactum, et esse ibi in forma humana; quod homo talis sit cum suum corpus et hujus sensus et membra rejecerit, illis apparet a vero alienum; ita implicati sunt sensualibus et inde scientificis et fallaciis; quapropter nisi crederent quod corpus iterum conjungeretur animae, prorsus non crederent 3 aliquam resurrectionem; ex his satis manifeste {5}apparet in quanto obscuro sunt de illis quae sunt caeli; inde est quod illis nusquam aliqua fides implantari possit, nisi a Domino vi forti detineantur a falsis; et quia talis vis non fuit ante Adventum Domini, sed post Ipsius Adventum cum Ipse Humanum in Se Divinum fecerat, idcirco non prius potuerunt eximi e terra inferiore ubi infestabantur a falsis, ac elevari in caelum quam post Domini resurrectionem, n. 6914; inde nunc est quod dicatur quod non credituri {6}sint, ita nec recepturi quod lex Divina, hoc est, quod verum Divinum dicit, nisi videant quod ita sit; ita nisi signa videant, de quibus mox sequitur. @1 This reverts to what A had first in n. 6942 before it was altered.$ @2 quid$ @3 qui$ @4 d possit i potest$ @5 patet$ @6 ac$