6938. Sicut se habet cum opibus, ita quoque se habet cum honoribus in mundo; quisque etiam prospicere se talibus potest, verum non propter se sed propter proximum; qui propter se male sibi prospicit; qui autem propter proximum bene sibi prospicit; nam qui vertit fines ad se vertit se versus infernum; {1}qui autem vertit fines a se ad proximum vertit se versus caelum. {2} @1 at qui$ @2 A has the following note after this : In sequentibus forte, quod nemo debeat bonum facere remunerationis causa, tum dein, quod ut sciatur quid malum, scire debet quid amor sui et mundi, et ut sciatur quid bonum, scire debet quid amor erga proximum, et amor in Dominum. Quod quisque proximum amet qui rite obit functionem suam; dein forte affectio charitatis, ita amor.$ CAPUT IV 1. Et respondit Moscheh, et dixit, Et ecce non credent mihi, et non audient vocem meam, quia dicent, Non visus ad te JEHOVAH. 2. Et dixit ad illum JEHOVAH, Quid istud in manu tua? et dixit, Baculus. 3. Et dixit, Projice illum terram; et projecit illum terram, et factus in serpentem, et fugit Moscheh a coram eo. 4. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Mitte manum tuam, et prehende caudam ejus; et misit manum suam, et apprehendit eum, et factus in baculum in vola illius. 5. Propterea ut credant quod visus ad te JEHOVAH, DEUS patrum eorum, DEUS Abrahami, DEUS Jischaki, et DEUS Jacobi. 6. Et dixit JEHOVAH illi adhuc, Adduc nunc manum tuam in sinum tuum; et adduxit manum suam in sinum suum, et eduxit illam, et ecce manus ejus leprosa sicut nix. 7. Et dixit, Reduc manum tuam ad sinum tuum; et reduxit manum suam ad sinum suum, et eduxit illam e sinu suo, et ecce reversa sicut caro illius. 8. Et erit, si non credunt tibi, et non audiunt vocem signi prioris, et credent voci signi posterioris. 9. Et erit, si non credunt etiam binis signis illis, et non audiunt vocem tuam, et accipias de aquis fluvii, et effundas in aridam, et erunt aquae quas accepisti e fluvio, et erunt in sanguinem in arida. 10. Et dixit Moscheh ad JEHOVAM, In me, DOMINE, non vir verborum ego, etiam ab heri, etiam a nudius tertius, etiam a nunc loqui Te ad servum Tuum, quia gravis ore, et gravis lingua ego. 11. Et dixit JEHOVAH ad illum, Quis ponit os homini, aut quis posuit mutum, aut surdum, aut videntem {1}, aut caecum, nonne Ego JEHOVAH? @1 i (vide Hebr:)$ 12. Et nunc vade, et Ego ero cum ore tuo, et docebo te quae loqueris. 13. Et dixit, In me, DOMINE, mitte quaeso, per manum mittas. 14. Et accensa ira JEHOVAE in Moschen, et dixit, Annon Aharon frater tuus Levita? novi quod loquendo loquetur (x)ille; et etiam ecce ille exit obviam tibi, et videbit te, et laetabitur in corde suo. 15. Et loquaris ad illum, et ponas verba in ore illius, et Ego ero cum ore tuo, et cum ore ejus, et docebo vos quae facietis. 16. Et loquetur ille tibi ad populum, et fiet, ille erit tibi ad os, et tu eris illi ad deum. 17. Et baculum hunc accipias in manu tua, quo facies signa. 18. Et ivit Moscheh, et reversus ad Jethronem socerum suum, et dixit ei, Ibo quaeso, et revertar ad fratres meos qui in Aegypto, et videbo num adhuc illi vivunt; et dixit Jethro Moschi, Vade in pace. 19. Et dixit JEHOVAH ad Moschen in Midian, Vade, revertere Aegyptum, quia mortui sunt omnes viri {1} quaerentes animam tuam. @1 i (viri anaschim). Anaschim is a transliteration of Heb. , plural of ('ish), usually rendered by S as vir; Heb (adham) is usually rendered as homo.$ 20. Et accepit Moscheh uxorem suam, et filios suos, et equitare fecit illos super asino, et reversus terram Aegypti; et accepit Moscheh baculum DEI in manu sua. 21. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, In eundo te ad revertendum Aegyptum, vide omnia portenta quae posui in manu tua, et facias illa coram Pharaone; et Ego obfirmabo cor illius, et non mittet populum. 22. Et dicas ad Pharaonem, Ita dixit JEHOVAH, Filius Meus, primogenitus Meus, Israel. 23. Et dico ad te, Dimitte filium Meum, et (x)serviat Mihi, et renuis dimittere illum, ecce Ego occido filium tuum, primogenitum tuum. 24. Et fuit in via in diversorio, et occurrit illi JEHOVAH, et quaesivit occidere illum. 25. Et accepit Zippora petram, et abscidit praeputium filii sui, et tangere fecit pedes ejus, et dixit, Quod sponsus sanguinum tu mihi. 26. Et cessavit ab illo; tunc dixit, Sponsus sanguinum ad circumcisiones. 27. Et dixit JEHOVAH ad Aharonem, Vade obviam Moschi desertum; et ivit, et occurrit illi in monte DEI, et osculatus illum. 28. Et indicavit Moscheh Aharoni omnia verba JEHOVAE, quibus misit illum, et omnia signa quae praecepit illi. 29. Et ivit Moscheh et Aharon, et congregaverunt omnes seniores filiorum Israelis. 30. Et locutus Aharon omnia verba quae locutus JEHOVAH ad Moschen, et fecit signa ad oculos populi. 31. Et credidit populus, et audiverunt quod visitaverit JEHOVAH filios Israelis, et quod viderit afflictionem illorum; et inflexerunt se et incurvaverunt se.