Arcana Coelestia (Potts) n. 6925

Previous Number Next Number See English 

6925. Spiritus telluris Mercurii non morantur in uno loco seu intra sphaeram spirituum unius mundi, sed vagantur per universum; causa est quia memoriam rerum in Maximo Homine referant, {1}quae continue locupletabitur; inde illis datum est circumvagari et sibi cognitiones ubivis acquirere. Cum ita peregrinantur, si (t)offendunt spiritus qui materialia, hoc est, corporea et terrestria, amant, eos fugiunt seque conferunt {2}illuc ubi (t)talia non audiunt. Exinde constare potest quod mens eorum elevata sit supra sensualia, (c)et sic quod in lumine interiore sint; hoc {3}quoque dabatur actualiter percipere cum prope me essent et mecum loquerentur; animadverti tunc quod abducerer a sensualibus usque adeo ut inciperet lumen oculorum meorum hebetari et obscurum fieri. @1 et quoad illa continue volunt locupletari$ @2 eo$ @3 etiam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church