Arcana Coelestia (Potts) n. 6904

Previous Number Next Number See English 

6904. `Et nunc eamus quaeso viam trium dierum in desertum': quod significet vitam veri in statu prorsus remoto a falsis, tametsi in obscuro, constat ex significatione `ire' quod sit vita, de qua n. 3335, 4882, 5493, (x)5605; a significatione `viae' quod sit verum, de qua n. 627, 2333; ex significatione `trium deirum' quod sit status plenus, de qua n. 2788, 4495, ita cum de remotione a falsis agitur, est status prorsus remotus ab illis; quod `ponere viam trium dierum' sit prorsus separare, videatur n. 4010; et a significatione `deserti' quod sit {1}inhabitatum et inexcultum, de qua n. 2708, 3900, quod in sensu spirituali est obscurum fidei; agitur enim hic de instauratione Ecclesiae spiritualis, quae per `filios Israelis' significatur; qui ab illa Ecclesia sunt in obscuro sunt quoad bonum et verum fidei respective, videatur n. 2708, 2715, 2716, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833, 4402, 6289, 6500, 6865. Vita veri est (m)vita quam illi qui ab Ecclesia spirituali sunt vivunt; verum enim quod ex Verbo seu ex doctrina suae Ecclesiae sciunt, cum fit vitae, vocatur bonum, sed est verum actu.(n) @1 non habitatum et excultum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church