6896. `Et quod factum vobis in Aegypto': quod significet subjugationis conatum, constat ex illis quae praecedunt de afflictione et oppressione filiorum Israelis, hoc est, illorum qui ab Ecclesia spirituali; haec sunt quae intelliguntur per `quod factum vobis in Aegypto'; {1}quod afflictiones et oppressiones illae significent infestationes et subjugationis conatus {2}, videatur n. 6663, 6666, 6668, 6670, 6671, 6852, 6852, 6863. @1 quae quod sint$ @2 i a falsis$