6888. `Et hoc memoriale Meum in generationem, generationem': quod significet quod colendum perpetuo, constat ex significatione `memorialis' {1} quod sit {2} cujus recordandum, {3}et cum praedicatur de Divino, est quale in cultu; et ex significatione `generationis, generationis' quod sit in perpetuo. In Verbo dicitur `in aeternum' et `in generationem generationum' et hoc quandoque in uno versu; hoc inde est quia `aeternum' praedicatur de Divino Bono, et `generatio generationum' de Divino Vero; similiter se habet cum significatione memorialis' et {4} `nominis'; `memoriale' praedicatur de quali Divini in cultu quoad verum, at `nomen' de quali Divini in cultu quoad utrumque, tam verum quam bonum, {5} in specie autem quoad bonum. Quod `memoriale' sit quale Divini in cultu, patet apud Hoscheam, Jehovah Deus Zebaoth, Jehovah memoriale Ipsius; tu ergo in Deo reverteris, pietatem et judicium serva, xii [5,] 6;
hic agitur de quali cultus quoad verum, quapropter dicitur `Jehovah memoriale Ipsius': apud Davidem, Cantate Jehovae sancti Ipsius, et confitemini memoriali sanctitatis Ipsius, Ps. xxx 5 [A.V. 4], xcvii 12;
`sanctum' quod praedicetur de vero, videatur n. 6788; {6} cultus inde significatur per `{7}memoriale sanctitatis Ipsius.' @1 i hic memorialis Jehovae,$ @2 i quale Divini in cultu, memoriale enim dicitur$ @3 quare$ @4 i cum significatione$ @5 i et$ @6 i ita$ @7 confiteri memorali$